- CATABOLENSES
- CATABOLENSESin rubr. Cod. Theodos. de Pistor. et Catabol. l. 14. tit. 4. et eôd. tit. leg. 9. Budaeo in Adnotat. posterior. sunt qui panes exercitui praestiterunt; ἀπὸ τοῦ καταβάλλεςθαι, i. e. solvere, praestare. Et certe καταβολὴ, in Glossis Graeco-Lat. ἠ ἀπόδοσις est, solutio, praestatio: unde catabolum, pro eodem, in Gestis Dagoberti Regis, c. 18. et in Ch. ipsa Dagoberti vel potius Chlodovaei III. apud Mabillovium, Actorum Ordinis S. Bened. Tom. IV. p. 618 622. At aliud suader locus Cassiodori, Var. Epistol. l. 3. ad Festum V. I. Patric. Atque ideo magnitudini tuae praesenti admonitione declaramus, ut marmora, quae de domo Pinciana constat esse deposita, ad Ravennatem urbem, per Catabolenses vestrâ ordinatione dirigantur. Nempe Catabulenses legendum, quâ voce intelliguntur, qui oneraria et Catabularia iumenta ductabant. Horum Corpus sive Collegium in Urbe constitutum erat, ex libertinis hominibus, quod ideo in Cod. Theod. iungitur Corpori et Collegio Pistorum, quod Catabolenses molenda frumenta animalibus farinasque comportarent, ut censet Cuiacius, Observat. l. 16. c. 5. Confirmat id idem Cassiodorus, l. 4. Ep. 47. Et ideo 50. solidorum mulctam non iam veredarius, sed Catabulensis incurrat, quisque ultra centum libras prahippum crediderit onerandum. A voce Catabulum quae et ipsa ἀπὸ τοῦ καταβάλλειν, i. e. comportare, originem habet. Papias, Catabulum, clausura animalium, ubi desuper aliquid iacitur. Addit Baronius ab 16. Ianuar. animalium, non quidem silvestrium, sed iumentorum, quae publicae utilitati: ad vehenda onera, inservirent, vide Car. du Fresne in voce Catabulum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.